- PORTOCARRERO
- PORTOCARREROnomen Familiae illustris i Hispania; in qua Alfonsus Fernandus Dn. de Moguer fuit et successores filium Martinum ac nepotem Petrum habuit. Huius autem filia Maria Iohanni Pacheco Gironinupta, hereditatem et nomen genti isti intulit: inprimis Iohannis filius Petrus, cognomine Surdus, cognomine illô usus est inque huius liberis Iohannes Marchio Villae novae sive de Villanneva del Fresno, quos titulos heredes hucusque habent. Praeterea Iohannis frater Garsias Lopez Portocarrero Dn. de Alcala del Almede suit, quam eandem eius filius Petrus cum titulo Marchionis obtinuit, sed postea per filiam ad Girones transmisit. Mariae porro praedictae amita et Petri soror Francisca vocabatur, quae Aegidio Boccanigrae, Alfonsi filio, Aegidii Genuensis, qui Admiralis Castiliae factus fuit, nepoti, Palmae domino, nupsit, unde liberi quoque Portocarrerium nomen adscivêre. Eius pronepos Ludovicus Fernandus Portocarrerus, Comes Palmae creatus est et dignitatem ad posteros transmisit, fratre huius Fridericô Mauriciô Portocarrero etiam posteros habente. Praeter quam Martini posteritatem, alius Alfonfi Dn. de Moguer filius Alfonsus rodericum suscepit, qui Comitis Metellini dignitate auctus, eam suis post se reliquit, vide supra in voce Medellino. Ludovici vero Fernandi modo dicti linea sic habet: Martinus Fernandez Portocarrero Boccanigra Comes Palmae ex Maria (filia Fernandi de Valasco) genuit Ludovicum Fernandum Portocarrerum Dn. de Palma; maritum Franciscae Manriciae et ex ea genitorem Ludovici Fernandi Portocarrer Comitis de Palma: quô et Leonorâ Gironâ de la Vega, genitus Ludovicus Fernandus II. Portocarrerus Comes de Palma, iunxit sibi Luisam Manriciam, atque ex ea suscepit Ludovicum Antoninum Portocarrerum Comitem de Palma; Patrem ex Francisca Mendozia Ludovici Andreae et Ludovicae Antoniae, quarum haec Roderico primo Mexiae Carriilo Marchioni de Guardia; dein Iohanni de Mendoza et Luna Marchioni de Montes Claros nupsit. Phil. Iac. Spenerus, Theatr. Nobilit. Europ. Part. 2. p. 32. Vide quoque infra, in voce Villa Nova del Fresno.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.